Et quoniam nobis ita erat iter ut prius montem Dei ascenderemus (quia hac parte unde veniebamus melior ascensus erat) et illinc denuo ad illud caput vallis descenderemus, id est ubi rubus erat, quia melior descensus montis Dei erat inde, itaque ergo hoc placuit, ut, visis omnibus quae desiderabamus, desendentes a monte Dei, ubi est rubus veniremus, et inde totum per mediam vallem ipsam, qua iacet in longo, rediremus ad iter cum hominibus Dei, qui nobis singula loca quae scripta sunt per ipsam vallem ostendebant. Sicut et factum est.