Created by
Terms in this set (16)
ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem (nam ille quoque noctibus utebatur), deinde ad officium sibi delegatum.
reversus domum reliquum tempus studiis dabat.
saepe post cibum (qui veterum more interdiu levi et facilis erat aestate, si quid otii erat
iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. nihil enim legit quod non excerperet.
dicere etiam solebat nullum librum esse tam malum ut non aliqua parte prodesset.